HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXIX: De praedicatione Pauli et Barnabae in synagoga

#Act. XIII#I Reg. XVI

Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, aggressus est facere grandem sermonem, inchoans ab altiori. Viri, inquit, Israelitae, et qui timetis Deum de gentibus audite. Deus plebis Israel patres nostros elegit, et exaltavit plebem, cum essent incolae in Aegypto, servientes in luto et latere, de qua eduxit eos in manu forti. Et quadraginta annis sustinuit mores eorum in deserto, postea, introducens eos in terram promissam, destruens septem gentes, quae habitabant in terra, sorte distribuit eis terram, quasi post quadringentos quinquaginta annos. Et intelligendum est, a nativitate Isaac, usque ad exitum Israel de Aegypto fluxerunt anni quadringenti [et quinquageni] quinque. Postea, completis quadraginta annis in deserto, usque in terram Chanaan, divisa est terra. A nativitate ergo Isaac, usque ad divisionem terrae fluxerunt quadringinti quinquaginta anni. Et post quadringentos quinquaginta annos dedit Dominus judices populo suo et extunc fuit populus Dei sub judicibus, usque ad tempus Samuelis, et exinde postulaverunt regem, et dedit eis Saul, qui regnavit super eos quadraginta annis, computatis simul annis Samuelis. Sic enim habetur in Chronicis Hebraeorum. Et eo sublato de medio, suscitavit eis David regem, cui testimonium perhibens ait: Inveni virum secundum cor meum, ex cujus semine suscitabit Deus Jesum Salvatorem Israel, cujus adventus fuit praeco Joannes.